

Liber Job*
Caput 13: Versus 11
Statim.[Ibid.]Humano verbo, motus Dei dicitur, ipsa rectitudinis ejus districtio: quae reprobos, qui hic per poenitentiam nolunt turbari, per vindictam turbabit.Et terror ejus irruet.Quia reprobis non timor requiem, sed poena timorem parit, unde propheta:Sola vexatio intellectum dabit auditui[Isa. 28.]:quia cum pro praeceptis Dei contemptis puniuntur, tunc intelligunt quod audierunt.